

Liber Ruth*
Caput 2: Versus 14
Quando hora.Hora vescendi fuit quando dictum est apostolis:Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti[Matth. 16.]. A Domino enim dictum est:In viam gentium ne abieritis[Matth. 10.].Intinge buccellam.Lege, scilicet quae diu meditata perseverans in priorem populum Pharisaeorum conditionibus vel traditionibus corrupta nativum saporem perdidit. In hac tingit Ecclesia buccellam, id est, mysterium incarnationis Christi dicit esse in Testamento Veteri, et ideo firmius credit, quia ante longe praefiguratum cognoscit.